Ficha
3406 - Inscription mentioning Victoria from Carthago - Carthage
Heu dolor et magnis semper mors invida fatis quae teneros artus inimico sidere mergit Damira hic tumulo regalis clauditur infans cui vita innocua est quarto dirupta sub anno quam facile offuscant iucundum tristia lumen nemo rosa albentem fuerit nisi quae bona carpit haec parvam aetatem cuncta cum laude ferebat grata nimis specie verecundo garrula vultu naturae ingenio modicos superaverat annos dulce loquebatur quidquid praesumpserat ore linguaque diversum fundebat mellea murmur tamquam avium vernare solet per tempora cantus huius puram animam stellantis regia caeli possidet et iustis inter videt esse catervis at pater Oageis Libyam dum protegit armis audivit subito defunctam funere natam nuntius his gravior cunctis fuit hostibus illi ipsaque sub tali flevit Victoria casu- Code
- 3406
- Text of the inscription
- Heu dolor et magnis semper mors invida fatis / quae teneros artus inimico sidere mergit / Damira hic tumulo regalis clauditur infans / cui vita innocua est quarto dirupta sub anno / quam facile offuscant iucundum tristia lumen / nemo rosa albentem fuerit nisi quae bona carpit / haec parvam aetatem cuncta cum laude ferebat / grata nimis specie verecundo garrula vultu / naturae ingenio modicos superaverat annos / dulce loquebatur quidquid praesumpserat ore / linguaque diversum fundebat mellea murmur / tamquam avium vernare solet per tempora cantus / huius puram animam stellantis regia caeli / possidet et iustis inter videt esse catervis / at pater Oageis Libyam dum protegit armis / audivit subito defunctam funere natam / nuntius his gravior cunctis fuit hostibus illi / ipsaque sub tali flevit Victoria casu
- Textual source
- EDCS
- Language
- Latin
- Number of deities
- 1
- Theonym 1
- Victoria
- Institutions and individuals involved
- 2
- Religious notabilia
- Tumulus
- Terminus post quem
- 496
- Terminus ante quem
- 534
- Location
- Carthago - Carthage
- Further bibliography
-
EChrAfr III, 170; CLEAfrique 50
- Last update
- 2021-09-28