Ficha

5108 - Vota and Stauta from Sabratha - Sabratha

Flavi Vivi Benedicti viri perfectissimi totius integritatis moderationis iustitiae provisionis fidei benignitatis fortitudinis ac beneficentiae viro Flavio Vivio Benedicto viro perfectissimo praesidi provinciae Tripolitanae inter cetera beneficia sua quibus omnem provinciam conpendiis remediis et virtutibus fovit sublevabit erexit etiam ob ea quae sibi specialiter conlata sunt civitas Sabrathensis exsultans quod post ruinam et abnegatum thermarum populo exercitium citra ullius dispendium ornamentis patriae revocavit ordo populusque concinentibus omnibus votis statuam patrono praestantissimo gratanti studio conlocavit Dedicata conssulum ddominorum nnostrorum Valentis VI et Valentiniani II Auggustorum die V Kalendas Augustas
Code
5108
Text of the inscription
[Fl(avi) Vivi Benedicti v(iri)] p(erfectissimi) / totius integritatis modera/tionis iustitiae provisionis / fidei benignitatis fortitudinis / ac beneficentiae viro Fl(avio) Vivio / Benedicto v(iro) p(erfectissimo) praesidi prov(inciae) Tripol(itanae) / inter cetera beneficia sua quibus / omnem provinciam conpendiis re/mediis et virtutibus fovit suble/vabit erexit etiam ob ea quae sibi / specialiter conlata sunt civitas / Sabrathensis exsultans quod po/st ruinam et abnegatum therma/rum populo exercitium citra ullius / dispendium ornamentis patriae / revocavit ordo populusque / concinentibus omnibus vo/tis statuam patrono pr(a)estan/tissimo gratanti studio / conlocavit // Dedicata / conss(ulum) dd(ominorum) nn(ostrorum) Valentis VI et Valent(in)iani II A[ugg(ustorum)] / die V Kal(endas) Aug(ustas)
Textual source
EDCS
Language
Latin
Emperor / Caesar / King / Queen
Valens
Valentinianus
Institutions
Civitas Sabrathensis
Other individuals
Fl(avius) Vivius Benedictus
Religious notabilia
Thermae / Vota / Statua
Chronology
378
Dating criteria
Imperial titles
Topographic context
Basilica, found in the sixth century paving of the later church
Support
Altar
Size (cm)
113 x 65 x 45
Material
Limestone
AE
2000, 101
Further bibliography

IRT 103

Last update
2022-01-18