4889 - Religiosa from Mactaris - Henchir Ghayada

Description

Palliae Saturninae Iulius Maximus quondam suae / hanc operi(s) struem dicavit semper ut haberet muneri / simulque memoriam piae coniugis faceret lectori / inque eo suo tempore semet cum ea concluderet / in annis triginta quibus datum est / sat probe mulier cum viro vixit suo / nihil potius cupiens quam ut sua gauderet domus / nam in rebus mariti et suis mater communis iuvenis / simplici animo vivens vix muliebrem mundum vindicabat sibi / in virum...

Code

4889

Title

4889 - Religiosa from Mactaris - Henchir Ghayada

Text of the inscription

Palliae Saturninae Iulius Maximus quondam suae / hanc operi(s) struem dicavit semper ut haberet muneri / simulque memoriam piae coniugis faceret lectori / inque eo suo tempore semet cum ea concluderet / in annis triginta quibus datum est / sat probe mulier cum viro vixit suo / nihil potius cupiens quam ut sua gauderet domus / nam in rebus mariti et suis mater communis iuvenis / simplici animo vivens vix muliebrem mundum vindicabat sibi / in virum religiosa in se pudica in familia mater fuit / irasci numquam aut insidire quemquam noverat / cultu neglecto corporis moribus se ornabat suis / et n[e]m[ine de] fami[l]ia pudore solo comitabatur suo

Alternative text

Palliae Saturninae Iulius Maximus quondam suae hanc operis struem dicavit semper ut haberet muneri simulque memoriam piae coniugis faceret lectori inque eo suo tempore semet cum ea concluderet in annis triginta quibus datum est sat probe mulier cum viro vixit suo nihil potius cupiens quam ut sua gauderet domus nam in rebus mariti et suis mater communis iuvenis simplici animo vivens vix muliebrem mundum vindicabat sibi in virum religiosa in se pudica in familia mater fuit irasci numquam aut insidire quemquam noverat cultu neglecto corporis moribus se ornabat suis et nemine de familia pudore solo comitabatur suo

Textual source

EDCS

Language

Latin

Institutions and individuals involved

2

Dedicant/s

Other individuals

Religious notabilia

Religiosa

CIL

VIII 647 = VIII 11787

Further bibliography

ILTun 518; CLE 116; CLEAfrique 23a

Last update

2022-04-01

Item sets